Latin
PRAEFATIO
Simon Marius, Mundus Iovialis 18
Unproofread scanNot analysed yet
A terrae motu diurno hanc inaequalitatem motus existere dicent forsanCopernicani, quod tamen ego nego, ductus hac prababili ratione. Si diameter Solis est 8576. mill. germ. qualem inferius parte tertia usurpo, duaeque lineae ex centro terrae ad contactum Solis ducantur, tunc duae hae lineae comprehendent de superficie terrae 7. mill. germ. &passus geometricos 3595. qui arcus est diameter radij in camerâ obscurâ accepti: hujus ducentesima pars sunt geometrici passus 192. vel pedes 960. quibus turris aliqua in mometo quasi ab occasu in ortum proveheretur. Qui saliens motus inaequalis superficiei terrae procul dubio sentiretur in altissimis montibus, si vera esset speculatio Copernici. Praeterea si hic motus inesset terrae, depraehenderetur etiam in radio lunae licet difficilior sit observatio, sed id non fit, ergo inest Soli. Verum haec à me non ideo proponuntur, quasi paradoxum esse velim, sed ut &alij in hanc rem diligenter attendant, cum neminem adhuc sciam, aui hunc motum radij Solaris vel Solis ipsius observârit. Haec ita sunt de quibus hoc tempore atque per hanc occasionem te, candide Lector, commonefacere volui, simul rogans, ut ea omnia, quae in hoc libello bono animo &summa fide à me publicantur, candide interpreteris, atque ita accipias, ut prima fundamenta Mundi Iovialis, super quae semper correctoria aedificare licebit. Bene vale, &his meis vigilijs &laboribus feliciter fruere,