Latin
DE PRIMO
Simon Marius, Mundus Iovialis 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE PRIMO. ORimus lovialis planeta, id est, Mercurius lovialis à love utrinque tribus minutis abscedit, in prius citatâ lovis à terris distantia. Erit itaque semidiameter ipsius sphaerae 3000. &tota diameter 6000. totaque peripheria 18857. mill. germ. Quod spacium peragrat die 1. horis 18. minutis primis 28. secundis 30. permeabit itaque in unâ hora 440. milliaria germ, circiter. Atque haec est uteunque dimensio Mundi Iovialis, tum extremae circumferentiae, tum etiam sphaerarum quatuor errantium corporum, quorum quoque celeritas in mensuris vulgarib. utpote milliari. germanicis simul indicata est.