# Mundus Iovialis 24

Simon Marius, Mundus Iovialis, DE PRIMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/24

Ex quibus apparet, quod celeritas motus augeatur cum appropinquatione ad lovem, prout etiam in planetis hactenus usitatis pro vicinitate ad Solem fieri videmus: Nam Mercurius lovialis celerior est Venere loviali, & Venus love, Iupiter denique Saturno Ioviali. An autem haec motus intentio vel remissio pendeat à gyratione Iovis ipsius & genuini, necne, veluti Dominus Keplerus Caesareus Mathematicus probabiliter de Sole ejusque planetis το τ ο 2 & h philosophatus est, apud me ad huc incertum est & inobservatum. Verum uti non certe asseverare, ita nec plane negare possum. Quare hac de re meum suspendo judicium. At ut verum fatear, hanc corporum coelestium vel celeritatem vel tarditatem considerandi rationem plane improbo. Quid enim commune habent corpora coelestia cum dimensionibus nostris, utpote stadijs, milliaribus &c. in superficie terrae usitatis? Alia est enim ratio, quando considero totam molem alicujus corporis, alia quando saltem unicum istius punctum. Dabo exemplum ridiculosum: Esto Taurus, qui secundum rectam lineam progrediendo absolvat in uno minuto horae tantum spacium, cujus tricesima pars sit longitudo Tauri: Sedeat autem alicubi in Tauro vespa, utpote in fronte, quarum centum, si ordine collocentur, aequent longitudinem Tauri. Si nunc vellem admirandam celeritatem Tauri ex hoc inferre, quod intra unum minutum horę absolverit progrediendo longitudinem 3000. vesparum, riderer profectò ab omnibus & meritò. Si verô dixero, intra unum minutum horae absolvit Taurus tantum spacium, cujus longitudo ipsius Tauri est tricesima pars, nemo celeritatem Tauri admirabitur.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
