Latin
DE QUARTO
Simon Marius, Mundus Iovialis 28
Unproofread scanNot analysed yet
TIS IMPONENDIS. amne IN dedicatione prognostici in numero 1613 sicut etiam in praemissis, &in tabulis à me supputatis, distinxi hos quatuor lovis asseclas saltem numeris vel potius ordine, quo ad Iovem sunt collocati: Ita ut primum vocarim illum, qui angustissimum circuitum circa lovem facit, &saltem ad tria minuta in utramque partem excurrit (prout nobis in terra apparet) secundum qui quinque minutis in sua maxima elongatione, à love abscedit. Tertium qui ad octo minuta à love utrinque exspaciatur. Quartum qui distantiam 13. vel 14 minutorum (qua de re suo loco plura) terminum sui excursus agnoscit. Galilaeus in suo Nuncio sidereo vocat illos sidera Medicea, hanc praecipue ob causam, quia scilicet ipse Florentiae natus &educatus est, sub Dominio Magnorum Ducum Hetruiae, qui per multos jam annos ex Illustri familia Medicea oriundi fuerunt. Si ego illosipsos lovis circulatores sidera Brandenburgica nomino, quis hoc in me improbabit? ut qui multò justiores causas habeam. Nam non solum sub huius Illustrissimae &Celsissimae Familiae dominio ego natus sum, sed etiam ab anno 14. aetatis meae usque in praesens tempus, sumptibus Illustrissimorum Principum, Marchionum Brandenburgensium, GEORGII FRIDERICI, laudatissimae memoriae, &hoc piè defuncto, DOMINICHRISTIANI &IOACHIMI ERNESTI fratrum, &c liberalissimè sum enutritus, ad studia liberalium artium &linguarum assuefactus, in Italia ob studium Medicum ultra triennium sustentatus, &ob singularem amorem ad studia Mathematica, quem quasi haereditario jure ab Illustrissimo Principe Alberto Marchione Brandenburgico, Duce Borussiae, &c.