# Mundus Iovialis 30

Simon Marius, Mundus Iovialis, DE QUARTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/30

Mars autem infaustus planeta ab omnibus Astrologis traditur nullaque ratione, aut certe difficilime cum love conciliari potest. Iovi enim asscribuntur sequentia nimirum Iustitia, pietas, aequitas, integritas, lenitas, temperantia, gravitas, & similes virtutes. Marti autem his omnia contraria: Quin & diligenter hos loviales intuenti, nulla in ipsis Martialis rutilantia apparet, ideoque merito ab hoc Ioviali & felici consortio excluditur. Saturnum autem quod attinet, licet & hic ab Astrologis pro infausto planeta agnoscatur tamen ei melius cum love quibusdam in virtutibus convenit, ut in gravitate, patientia, Autoritate & Majestate, &c. Color etiam hujus Quarti, colori Saturni Solaris non est absimilis. Quin & hoc notandum, quod interdum Iupiter male constitutus, ab Astrologis significare existimetur, simultates & hypocrisin; id autem à mixtura hujus Saturni lovialis existere putetur. Forsitan autem non deerunt, quibus hactenus recensita nomina non placebunt, sed proprium uniuscuiusque horum quatuor lovialium siderûm nomen ab Astronomis flagitabunt. Ijs etiam in hunc modum satisfieri posse puto, quod tamen absque ullà superstitione & cum licentia Theologorum factum volo. Iupiter à poëtis ob illicitos maximè amores arguitur: Inprimis autem celebrantur tres foeminae Virgines, quarum furtivo amore Iupiter captus & potitus est, videlicet lo Inachi Amnis filia: Deinde Calisto Lycaonis, & denique Europa Agenoris filia: Quin etiam impensius amavit Ganymedem puerum formosum, Trois Regis filium, adeo etiam ut assumptâ aquilae figurâ, illum humeris impositum, in coelum transportavit, prout fabulantur poetae, inprimis autem Ovidius lib. 10. fab. 6. Itaque non male fecisse videor si Primus à me vocatur Io. Secundus Europa: Tertius ob luminis Majestatem Ganymedes Quartus denique Calisto. Quae nomina sequenti disticho comprehenduntur. Io, In Europa, Ganimedes puer, atque Calisto, Lascivo nimium perplacuere Jovi. Huic figmento & propriorum nominum impositioni occasionem praebuit Dominus Keplerus Caesareus Mathematicus, quando mense octobri Anni 1613. Ratisbonae in Comitijs unâ eramus. Quare si per jocum & per amicitiam inter nos tunc initum, illum compatrem horum quatuor side 4 rum salutavero, haud male fecero. Verum uti hęc nomina omnia à me sunt liberè conficta, ita etiam cuique liberum esto, ea vel repudiare vel acceptare. Tantum de hac primâ libelli hujus parte, sequitur nunc secunda. SE,σθ, συ κτὰνν σʼ σ, co. σθ σο κοτα σὶ σθο τυ κοῦν ρχοιἐν κρνω ἐχν ὁ ἐν κλο εν ἐν: καλω ρ

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
