Latin
SECUNDA PARS
Simon Marius, Mundus Iovialis 32
Unproofread scanNot analysed yet
SECUNDA PARS ICC DETARI LARI CONSILERA TIONE MUNDI JOVIALIS. Ostquam ea hactenus à me sunt explicata, brevibus potius &succinctis verbis, quam longa oratione, quae ab Astronomo considerari solent &deCbent: Tempus est ut tandem ad particulares motuum horum quatuor Iovialium planetarum differentias me convertam, quaeque à me hactenus in illorum motu sunt deprehensa &observata, ob oculos ponam &via geometrica demonstrem. Sunt autem septem sequentia phaenomena. Primum phęnomenum seu apparentia in his planetis est, quod non fixa uno in loco &in una â Jove distantia perperuò versantur, sed moventur circa Jovem, modo orientales; modo occidentales ab illo existentes. II. Jovialibus peculiarem sive maxiQuili bet ex his quatuor me elongationis à love terminum utrinque agnoscit. Id inde observatum est, quia nunquam duos vel plures congredi vidi circa maximam distantiam Quarti. Quanta autem uniuscujusque vel elongatio, partim ex jam supra dictis constat, &paulo post ea de re pluribus agam. III. Prope lovem sunt velocissimi, in terminis vero maximae distantiae, tardi &quasi stationarij. IV. Periodicas restitutiones circa lovem inaequales deprehendi, propioris celeriorem, remotioris tardiorem.