# Mundus Iovialis 32

Simon Marius, Mundus Iovialis, SECUNDA PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/32

SECUNDA PARS ICC DETARI LARI CONSILERA TIONE MUNDI JOVIALIS. Ostquam ea hactenus à me sunt explicata, brevibus potius & succinctis verbis, quam longa oratione, quae ab Astronomo considerari solent & deCbent: Tempus est ut tandem ad particulares motuum horum quatuor Iovialium planetarum differentias me convertam, quaeque à me hactenus in illorum motu sunt deprehensa & observata, ob oculos ponam & via geometrica demonstrem. Sunt autem septem sequentia phaenomena. Primum phęnomenum seu apparentia in his planetis est, quod non fixa uno in loco & in una â Jove distantia perperuò versantur, sed moventur circa Jovem, modo orientales; modo occidentales ab illo existentes. II. Jovialibus peculiarem sive maxiQuili bet ex his quatuor me elongationis à love terminum utrinque agnoscit. Id inde observatum est, quia nunquam duos vel plures congredi vidi circa maximam distantiam Quarti. Quanta autem uniuscujusque vel elongatio, partim ex jam supra dictis constat, & paulo post ea de re pluribus agam. III. Prope lovem sunt velocissimi, in terminis vero maximae distantiae, tardi & quasi stationarij. IV. Periodicas restitutiones circa lovem inaequales deprehendi, propioris celeriorem, remotioris tardiorem.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
