# Mundus Iovialis 36-2

Simon Marius, Mundus Iovialis, DE TERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/36-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/36-2

DE TERTIO. Oc phenomenon etiam facilime deprehendi & obserAvari potest, praesertim quod ad stationem Quarti attinet. Nam is interdum per integrum fere triduum in eadem à love maxima distantia, à me deprehensus est, ita ut nulla perceptibilis differentia animadverti potuerit. Prope lovem vero subito illius, praesertim Tertij distantia variebatur, ut qui ob luminis majestatem & quantitatem prae alijs facile cognoscitur: Hic enim qua horâ hodie erat occidentalis à love, eadem horâ sequentis diei orientalis ab eodem factus est, & vice versa. Inprimis autem velocissima motio observatur, quando duo prope lovem conjunguntur, alterque est in accessu, alter vero in recessu.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
