# Mundus Iovialis 36

Simon Marius, Mundus Iovialis, DE SECUNDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/36

Verum cum per instrumentum meum hanc augmentationem & diminutionem dimetiri hactenus mihi non licuerit: Nescio enim antantam admittant observationes, quantum quidem diversa elongatio lovis à terra requirit; Ideo in praesenti de ea nihil determinare volui, hanc exquisitioribus & diligentioribus observationibus reservaturus, Itaque has distantias, quas in tabulis posui, pro mediocribus habendas esse censeo, usque dum de hac etiam differentia, vel ut rectius loquar, de hoc defectu & excessu certo constiterit, sufficiatque candido logistae, atque harum rerum novarum coelestium admiratori, theoriam & tabulas habere, ex quibus facili negocio scire licet, uti spero, quae ex his sideribus sint orientalia, quae occidentalia, & in qua circiter à love distantia. Incepi quidem hoc anno 1613. etiam de defectu & excessu subtilius cogitare. Accepi autem pro media elongatione Quarti à 2. 12. primj 30. secunda. Et postea ad quindenos gradus verae distantiae lovis & Solis supputavi distantiam lovis à terra in partibus qualium terrae & Solis est 11. & 2 & Solis 60. Insuper ad inventas distantias. quaesivi excessum supra mediam & defectum à media elongatione à love, quae contingit, quando Iupiter tantum distat a Sole quantum à terra. Verum calculus intricatior redditus fuisset, ideoque hunc laborem in aliud tempus reservare volui, interim etiam pluribus observationibus de hoc etiam phaenomeno certius confirmabor.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
