# Mundus Iovialis 37

Simon Marius, Mundus Iovialis, DE TERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/37

In hac enim constitutione intra spacium unius & alterius hora manifeste invicem separantur, Hoc phęnomenon me plurimum juvit in excogitanda conveniente theoria, videlicet, quod circulari motu circa lovem ferantur. Haec enim circularis motus proprietas est, ut corpora prope lineam transeuntem per centrum, velocissima sint, in tangente vero circulum tardissima & quasi stationaria, prout postea in explicatione Theoriae indicabitur, & aliàs in libellis sphericis vulgaribus demonstratur, DE QUARTO TOC opus, hic labor. Nisi enim mihi de Secundo & TerEtio phęnomeno certò constitisset, nunquam tempora restitutionis periodice indagare potuissem. Nulla enim ratione in cognitionem periodicae revolutionis pervenire potuissem, nisi terminus maximae elongationis à love utcunque mihi notus fuisset. Itaque prima inquisitio periodici motus fuit Quarti lovialis Erronis, ut qui prae reliquis maxime à love elongatur. Per plures ergo observationes deprehendi tempus dimidiae revolutionis, id est, inter maximam elongationem orientalem & occidentalem, idque in diebus saltem. Nam pręcisa esse non poterat, ob tarditatem motus in tali ad lovem situ; nihilominus ab ijs incipiendum erat, quę erant simpliciora, & facilius observationi patebant: duplicatâ post dimidia periodo, resultabat tota periodus restitutionis motus Quarti lovialis, videlicet Saturni lovialis, vel Calistus, quod tempus intra spacium septem vel octo mensium, adinveni dierum quasi 17. Interim etiam dum hęc inquiro, ecce Tertius etiam se prodit, & luminis sui majestate, & eo ipso, quod interdum simul cum Quarto stationarius quasi cernebatur, hic quidem in distantia 13.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
