Latin
DE QUINTO
Simon Marius, Mundus Iovialis 39
Unproofread scanNot analysed yet
DE QUINTO. lu 2 Eprehenso tempore periodico &termino utroque maEximae elongationis à love, ut in precedentibus est indicatum, supputavi tabulas tum medij motus circa lovem, tum etiam distantias utrinque à love, credidique haec omnia recte se habere, caepique, quod dici solet, triumphare ante victoriam, ut ex sequentibus candido lectori patebit. Constitui etiam Epochas mediorum motuum ad initium anni 1610. ad mediam noctem, praecedentem primum diem lanuarij, juxta Calendarium Iulianum, quia videlicet unica saltem observatio horum siderum in praecedenti anno à me annotata erat, nimirum 29. Decembris. Interim etiam prodierat in lucem sidereus Nuncius Galilaei, qui mense lunio ejusdem anni primum in manus meas devenit: Incepi ex tabulis recens compositis calculum subducere, &conferre cum meis &Galilaei observationibus. Dum autem accuratius calculum cum observationibus confero, deprehendo quibusdam in locis, ijsque satis longo intervallo invicem distantibus, calculum satis exactè congruere, quibusdam vero ab ijs exorbitare, differentia satis perceptibili. Quae res me valde turbavit, ita quidem ut fere animum desponderim, atque de invenienda hypothesi conveniente desperarim. Nam tunc temporis adhuc opinabar hos loviales motus sui aequalitate terram respicere.