# Mundus Iovialis 41

Simon Marius, Mundus Iovialis, DE QUINTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/41

hypotheses meas cum explicatione praesentavi, quorum etam consilio, ab Illustriss. Principe Georgio Friderico March. Brandenburgense laudatissimae memoriae, peculiaris habitatio in supradicto monasterio mihi concessa est, ut eò commodius hoc studium tractare possem. Insuper Praeceptores meos charissimos testor, qui quod ob alias lectiones ipsis non licebat, me tamen libris plurimum in hoc studio juvarunt, quales erant hi, nimirum M. Wencessaus Gunkfelderus, M. Georgius Hirschbauerus, & Diis lohannes Neserus; quorum nomina, quia fatis jam concessêre, honoris & gratitudinis ergo asscribere debui & volui, quia de me non saltem in hac parte, sed etiam in alijs quam plurimis, optimè meriti sunt. Taceo nunc Charissimum Fratrem meum lacobum, pię memoriae, cui etiam optime de meo studio Astronomico constabat. Inter alios autem non postremum locum occupat doctissimus & multae lectionis vir, Diis Augustinus Lanius, nunc Halae Saxonum privatam vitam vivens, qui eo tempore organedum Heilbronnae agebat, & propter habitationes vicinas & amicitiam dudum inter nos initam, fere perpetuus mearum actionum inspector erat. Haec non ullius gloriae captandae gratia hic appono, sed ob malevolorum quorumdam inprimis autem unius cujusdam ineptas & partim impias cavillationes, quem, licet aliter proposueram, ulla refutatione omnino indignum judico, ne scilicet per me alijs viris honestis nomen illius innotescat. Sed redeo ad propositum.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
