# Mundus Iovialis 42

Simon Marius, Mundus Iovialis, DE SEXTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/42

DE SEXTO. Oc quoque phęnomenon manifeste in oculos incurreEbary, praecipue autem in conjunctione duorum lovialium, quorum alter erat in accessu, alter in discessu à love. Nam quando duo ex his conjunguntur prope lovem, & utrique sunt eiusdem affectionis, nimirum discedentes vel accedentes ad lovem, adeo vicini inter se sunt, ut sese quasi tangant, & pro uno valde lucido agnoscantur. Inprimis autem hoc constabat ex conjunctione Quarti & Tertij, quando Tertius versabatur in maxima elongatione, & omni latitudine destituebatur, prout inferius in explicatione Theoriae exemplis & observationibus demonstrabitur. Tarde admodum in cognitionem hujus phaenomeni veni, quia Tertij & Quarti conjunctio, non modo rarior esse solet, Tertio, ut dixi, in maxima distantia constituto, sed eriam quia coelum nubilosum interdum ejusmodi observationem impedit. Prope lovem licet exactior sit hujus rei observatio, tamen mihi per meum instrumentum difficilior erat, causa in praefatione est indicata. Postquam vero mihi etiam de hoc phaenomeno constaret, nimirum hos loviales non semper in linea recta ducta per lovem Ecclipticae parallela versari, sed modo in boream, modo in austrum ab hac deflectere, differentia perceptibili, cepi etiam in hoc phenomenon diligentius inquirere, tandemque deprehendi, hos loviales in maxima elongatione semper in praedicta linea perallela offendi: extra vero hos terminos semper ab hac declinare, & in superiore quidem parre suae orbitae australes esse, in inferiore vero boreales, maximamque hanc inclinationem esse prope lovem. Quanta autem uniuscujusque maxima sit, instrumento meo dimetiri non potui, quia saltem secunda minuta sunt, ego vero me secundorum observatorem non profitear. Hoc tamen hotavi, nullum ex his planetis tantam admisisse declinationem à dictâ parallelâ, ut supra vel infra lovem, in conjunctione cum love transire viderim. Major etiam est latitudo Quarti, quam Tertij, & Tertij quam reliquorum duorum. Probabili tamen conjectura ex coniunctione praedicta Quarti & Tertij, statuo Quarti maximam latitudinem esse 15. secundorum. Tertij 12. Secundi & Primi 10. Ex hoc fundamento supputavi tabulam latitudinis horum lovialium siderum, ex qua cum simplici motu planetae, additis 90. gradibus, latitudo cujusliber facili negocio depromi potest, prout inferius in tabularum usu clarè docebitur.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
