Latin
DE SEPTIMO
Simon Marius, Mundus Iovialis 43
Unproofread scanNot analysed yet
DE SEPTIMO. Oc phenomenon non tantum me, sed etiam, uti ex sidereo Nuncio apparet, Galilaeum multum exercuit. Fateor hoc ego sub initium observationum mearum, praecipue autem anno primo 1610. aliquoties Quartum me non annotasse nec etiam vidisse, cum in maxima inprimis elongatione versabatur, quia videlicet adeo exilis fuit, ut difficilius cerni potuerit. Causam, propter quam aliàs majores, aliàs minores appareant sidera hęc lovialia, allatam probabiliter à Galilaeo, non satisfacere huic phaenomeno, mox dicam. Infert enim ille; Corpus lunare ambire orbem quendam vaporosum, &densiorem reliquo aethere, prout etiam terram similis quidam orbis circumstat. Atque hoc proconfirmato habet, ideoque non absimile videri, si eiusmodi etiam orbem vaporosum circa corpus lovis collocari opinetur. Atque huius objectu, quando apagei sunt minores appareant, perigei vero, per ablationem orbis seuattenuationem majores. Verum haec locum habere non posse sic demonstro: Si enim vera esset hęc ratio, tunc solum &semper hęc quantitatis visibilis imminutio his lovialibus accideret, quando apogei sunt, id est, in maxima à terris elongatione: Extra vero hunc situm aequali magnitudine semper cernerentur, quod utrumque falsum est.