# Mundus Iovialis 46

Simon Marius, Mundus Iovialis, DE SEPTIMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/46

Itaque loviales hi errones duplici modo irradiantur, & a Sole & à love. Iovis autem ejaculatio ascititij luminis ad suos satellites imbecillis admodum est, tum quod Iupiter minor existat quam terra, tum vero maxime quod Iupiter longe remotior sit à Sole, quam terra, ut cujus distantia sexies vel quinquies quasi superat distantiam terrae & Solis, ideoque etiam lumen Solis minus efficaciter tum ipsi lovi tum etiam planetis lovialibus communicatur, & abijs repercutitur. Quare diversam hanc quantitatem visibilem in diversam habitudinem horum siderum ad 2 & O cum terrâ reijciendam esse puto, praecipue quando in maxima elongatione à love vel circiter versantur, id quod in Quarto omnium maxime observatur. Sunt enim hęc sidera quasi quatuor aliae lunae, & aspicienti ex Iove non aliter apparent, quam nobis Luna è terra, hoc saltem discrimine, quod in qualibet revolutione sive plenilunio fiat Ecclipsis horum siderum, de quo paulo post. Quod autem prope lovem simile quid illis accidit, ut non tantum minores appareant, sed uti verisimile apparet, plane obscurentur vel eclipsentur, vel hinc patet. Corpus lovis non est pellucidum, uti nec Veneris aut Mercurij: Ideo umbram proijcit in aversam par tem à Sole. Quam longe autem eiusmodi umbra extendatur, & an omnes quatuor semel in una revolutione illam incurrant & Eclipsentur, nec ne, paucis, quàm fieri potest, nunc demonSecunstrabo. Secundum observata & inventa Tychonis Brahe summi Astronomi, comprehendit diameter Solis, diametros terrae 5. cum? proxime. Qualium itaque diameter terrae est 1718.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
