# Mundus Iovialis 48

Simon Marius, Mundus Iovialis, DE SEPTIMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/48

minutorum, id est, 13000. millia. germ. quae est in altero schemate FA vel FG. quae summa subtracta à tota FE, relinquit GE 678495. mill. germ. Nunc inquirenda est diameter CD umbrae lovialis, quando a est in maxima elongatione à Sole, quod fit hoc modo: ut se habet EF 691495. ad FA semidia. 4 500. ita se habet EG 678495. ad semid. umbrae CG, quae provenit 491. mil. germ. Nunc demum videndum an Quartus in sua maxima distantiâ à Sole, id est, sub initium sui motus aequalis versetur in umbra lovis, an vero illam ad latus transeat: de reliquis enim tribus non est dubium, ob propinquitatem ad lovem, & latitudinis exilitatem. Aestimata est autem à me paulo ante in sexto phaenomeno maxima latitudo Quarti 15. secunCIM. dorum. Qualium igitur diameter lovis est 1000. talium erit GH250. Adinventa est etiam diameter Quarti in generali consideratione Mundi Iovialis 83. mill. ger. erit itaque semidia: 41. talium videlicet HI: quae addita ad maximam latitudinem GH250. conficiunt 291. id est, GI quibus Quartus extrema sua circumferentia à diametro umbrae distat. Cum itaque GI multo minor sit quam semidiameter umbrae GE, ideo totus Quartus versatur in umbra lovis & Eclipsatur in illo transitu. Quare omnes Quatuor loviales sub initium sui motus versantur in umbra lovis & Eclipsantur. De priore schemate est notandum, quod ob faciliorem operationem eo sic usus fuerim quasi linea GC ducta ex centro Iovis parallela lineae FA, ad tangentem ACE, eadem esset cum illa, quae ducitur ex eodem centro ad punctum contactus.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
