# Mundus Iovialis 50

Simon Marius, Mundus Iovialis, DE SEPTIMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/50

post merid. quo tempore omnes quatuor cernebantur, tres orientales, & unus, id est, primus occidentalis. Omnes erant valde clari, propater quartum, qui admodum vicinus erat secundo versus lovem, & australior, & valde subtilis, ita ut vix videri potuerit. Quartus erat in superiore parte suae orbitae & in recessu, secundus vero in accessu & inferiore parte, prope illos etiam erat Tertius etiam in accessu, quin & umbra lovis erat in occidentali parte, quae huic exilitati luminis causam praebere non potuit. Verisimile est igitur hęc duo corpora Tertij inprimis autem Secundi impedivisse, quo minus radij solares fortissimi & liberrimi ad Quartum pervenire & profluere potuerint. Tantum etiam de hoc septimo & ultimo phaenomeno: sicque hanc secundam partem hujus libelli concludo. Nunc restat Theoriae explicatio, quae erit Tertia pars, in qua dictę motus diversitates explicantur & demonstrantur. TERὁ ἐχι το κοῦκ· σο σὰρρὰρ του κῦῖπ. υσο στθ, συ πεῖα ρο στγο συ πττν σο σχα τὰν πελο XOR α ἐν κανΘσρν ἐὁ καοἐν καα ρ ERIA

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
