Latin
PARS
Simon Marius, Mundus Iovialis 54
Unproofread scanNot analysed yet
Nam elongatio Tertij maxima est, medium proportionale quam proxime inter elongationem maximam Quarti &Secundi. Ita secundi maxima elongatio est itidem fere medium proportionale inter distantiam maximam Tertij &Primi. Verum, uti dixi, nolo hîc pluribus de his agere, in aliud tempus ea reservaturus, siquidem, jam saltem prima fundamenta Mundi lovialis, non tamen spernenda, à me jacta sunt, monere tamen volui. Constituto hac ratione motu ae /quali &simplici horum siderum, proximum est ut reliqua adjungam, quae ad apparentis motus inquisitionem sunt necessaria. Inter illa autem primum est, ut inquirantur singulorum distantiae à love, versus ortum in occasum competentes motui aequali in propriâ orbitâ, id quod fit in hunc modum. Esto in apposita figura A terra vel Sol, quia idem est, quoniam hae distantiae computantur ad mediam distantiam Terrae &Iovis, quae est eadem cum distantia Iovis &Solis. B sit centrum lovis. D initium motus simplicis Quarti (reliquorum eadem est ratio) sitque in hoc exemplo DE45. grad. BE semidiamiter orbis Quarti 13. minut. hinc inquiritur linea EC distantia Quarti à love versus ortum congruens dicto motui simplici. Utar autem methodo simplicissimâ, ob faciliorem operationem, nimirum tali. In triangulo rectangulo ECB, dantur preter rectum ECB, etiam angulus DBE motus simplex planete, &latus BE13 minutorum, non latebit igitur latus EC. Nam ut sinus totus 100000. ad latus BE13. ita sinus anguli EBC 7071I. ad latus EC 9. prim. 12. secund. quę est distantia Quarti à love versus ortum, competens motui ęquali 45. graduum, qualis etiam in tabula distantiarum reperitur.