# Mundus Iovialis 55

Simon Marius, Mundus Iovialis, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/55

Hac ratione omnes distantię omnium quatuor Planetarum lovialium ad quinos gradus motus ęqualis à me supputate & in tabulis positę sunt. Non ignoro has distantias aliter supputandas fuisse, at mihi sufficit hic modus in hoc casu: Si alicui hęc non placent, is experiatur aliam & usitatam rationem, deprehendet differentiam plane imperceptibilem, ob maximam distantiam Iovis & terrę, & elongationes minimas horum siderum à love, respectu distantiae à & terrae. Et si quae est differentiola, eam omnino indignam tanto labore calculi judicavi, qui in altero & magis artificiali modo usurpandus & adhibendus fuisset, Si nunc Iupiter terram pro centro haberet, uti Ptolomaica fert opinio, jam absolutus esset calculus & modus inquirendi distantias lovialarum à love utrinque, per simplicem enim motum cujuslibet illa ex tabulis modo constructis peteretur. Verum observationes meae circa quadraturam lovis & Solis factae, testantur aliam adhuc inaequalitatem subesse, & lovem non terram sed Solem pro centro habere, eumque motus sui aequalitate hęc sidera cum love respicere. Quare alia adhuc tabula condenda fuit, quam aequationis tabulam vocavi. Deprehenditur autem haec ęquatio tali modo: In adjuncto diagrammato sit A terra. B Sol. C centrum lovis, sitque linea BC, id est, distantia Solis & lovis semper 60, partium, qualium BA distantia Solis & terrę presupponitur undecim. Inquirendus nunc est angulus ACB, qui est ęquatio quęsita. Dantur autem in triangulo ABC tria, nimirum AB 11. BCGO. & angulus BAC. qui est distantia vera lovis & Solis, id est, arcus FB, sitque in hoc exemplo integer quadrans circuli, videlicet 90. gradus. Dico itaque ut se habet latus BCGO. ad sinum anguli BAF 9O.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
