# Mundus Iovialis 56

Simon Marius, Mundus Iovialis, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/56

graduum, id est 100000. ita se habet latus BAII. ad sinum anguli quaesiti BCA, factaque operatione prodit sinus istius anguli 18333. cui respondet arcus 10. graduum 34. minutorum nempe DE, estque ablativus; Nam BCD est linea apogaei medij, inque D incipit motus aequalis. ACE vero linea veri apparentis apogei, à quo numeratur verus motus. Ablato itaque arcu DE ex aequali motu, remanet coaequata longitudo planetę à puncto E, cum quo vera distantia planetae à love ex sua tabula depromenda est, Scio distantiam Solis & terrae, id est, semidiametrum orbis magni apud Copernicum non esse pręcise undecim, sed insuper 30. fere minutorum, itaque angulus BCA evaderet 11. grad. 3. minutorum. Verum enimvero, quia in toto hoc libello pręcisionem summam neglexi, sicut & utramque eccentricitatem cum lovis tum Solis, malui undecim saltem retinere, obfaciliorem operationem, quin etiam 29.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
