Latin
PARS
Simon Marius, Mundus Iovialis 58
Unproofread scanNot analysed yet
ad sinum latitudinis quaesitę 514. cui respondet arcus I1. secundorum, seilicet latitudo desiderata, prout etiam in tabula latitudinis videre est. Absolvi nunc ea omnia, DEI auxilio, quae ad calculum longitudinis &latitudinis horum siderum lovialium necessaria erant. Super est nunc, ut usum tabularum monstrem, qui est principalissimus scopus hujus libelli, &qui procul dubio à studioso logistâ avide exspectatur. Includam autem totam calculi methodum, paucis quibusdam regulis, ut facilior reddatur, &melius memoriâ teneatur.