# Mundus Iovialis 58

Simon Marius, Mundus Iovialis, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/58

ad sinum latitudinis quaesitę 514. cui respondet arcus I1. secundorum, seilicet latitudo desiderata, prout etiam in tabula latitudinis videre est. Absolvi nunc ea omnia, DEI auxilio, quae ad calculum longitudinis & latitudinis horum siderum lovialium necessaria erant. Super est nunc, ut usum tabularum monstrem, qui est principalissimus scopus hujus libelli, & qui procul dubio à studioso logistâ avide exspectatur. Includam autem totam calculi methodum, paucis quibusdam regulis, ut facilior reddatur, & melius memoriâ teneatur.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
