Latin
CETHODVS
Simon Marius, Mundus Iovialis 59
Unproofread scanNot analysed yet
Post omnia in unam summam redigantur, planeraesipud Astronomos moris est. Puerile esset hîc omnia sigillatim repetere &docere. Sicque habetur motus aequalis planerae alicujus: Anni bisextilis habeatur ratio, in tabula mensium. IV. Inquiratur distantia lovis &Solis, subtrahendo locum Iovis à loco Solis. Cum hac distantia quaeratur equatio, ex tabula ęquationis. Observandum tamen, partem proportionalem esse accipiendam, si numerus distantiae lovis &Solis in tabula non pręcise habetur. Notandum etiam per quot gradus numerus à numero proximo distet in dicta tabulâ. VI. Hęc equatio subtrahenda est ab ęquali motu planete, quando distantia lovis &Solis est minor sex signis: In altera autem medietate addenda est, &habetur coęquatus motus VII. planetae. Cum hoc coęquato motu ex tabula distantiarum decerpatur distantia, quae erit versus ortum, coęquato motu minore existente sex signis: versus occidentem vero in reliquis sex signis vel semicirculo altero, &habetur quęsita distantia planetae à love. Pars proportionalis non negligatur in excerpenda distantia. Hae tabulę &Epochę mediorum motuum sunt supputatae ad Meridianum Onoltzbacensem, qui abest à primo meridiano gradibus 34. minut. 45. vel qui distat à Meridiano Noribergensi versus occasum duobus minutis unius horae.