Latin
DAGANDO
Simon Marius, Mundus Iovialis 65
Unproofread scanNot analysed yet
Ab eo die exclusivè numerando usque in primum Aprilis inclusive, comprehenduntur 22, dies: itaque Sol est ad datum diem in 22. gradu Arietis. )Insuper ex conjunctione lovis &Lunae, quae accidit die 24. Martij manifestum fit, tunc lovem fuisse in libra Die vero dato, id est, 1. Aprilis, horis quinque post meridiem erat trinus lovis &Lunae, his horis respondent duo gradus cum dimidio, qui additi ad quindecim gradus, qui sunt assignati in meridie eiusdem diei, producunt 18. qu. gradus: Itaque in 18. gradu librae versabatur tunc Iupiter. Subtracto nunc signo &gradu lovis ex signo &gradu Solis, remanet quaesita distanstantia lovis &Solis 7. signorum, 4. graduum, qualis etiam supra ex Ephemeridibus inventa &deprompta est. QgeSequuntur nunc tabulae ipsae, supputatae ad meridianum Onoldinum, qui à Noriberga versus occasum distat duobus minutis unius horae. EPOXRA Oχ O