# Mundus Iovialis 65

Simon Marius, Mundus Iovialis, DAGANDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/65

Ab eo die exclusivè numerando usque in primum Aprilis inclusive, comprehenduntur 22, dies: itaque Sol est ad datum diem in 22. gradu Arietis. ) Insuper ex conjunctione lovis & Lunae, quae accidit die 24. Martij manifestum fit, tunc lovem fuisse in libra Die vero dato, id est, 1. Aprilis, horis quinque post meridiem erat trinus lovis & Lunae, his horis respondent duo gradus cum dimidio, qui additi ad quindecim gradus, qui sunt assignati in meridie eiusdem diei, producunt 18. qu. gradus: Itaque in 18. gradu librae versabatur tunc Iupiter. Subtracto nunc signo & gradu lovis ex signo & gradu Solis, remanet quaesita distanstantia lovis & Solis 7. signorum, 4. graduum, qualis etiam supra ex Ephemeridibus inventa & deprompta est. QgeSequuntur nunc tabulae ipsae, supputatae ad meridianum Onoldinum, qui à Noriberga versus occasum distat duobus minutis unius horae. EPOXRA Oχ O

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
