# Mundus Iovialis 7

Simon Marius, Mundus Iovialis, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/7

Ego quoque eà gratiae contentissimus sum, quae hactenus à Celsitudine Vestra mihi contigit, aulicamque vitam & dignitatem, cui quidam maximo suo damno, interdum nimis avidè inhiant, nihili facio, sed potius vitâ privatâ, & studijs philosophicis delector, & sic officio fungor meo. Hoc unum à Celsitudine Vestra animo plusquam submisso peto, ut gratiam & favorem eum, quo me hactenus Clementißimè complexi estis, continuare velitis, & me unicum ex tanto Alumnorum Heilsbronnensium numero, ad haec sublimia studia Mathematica, divinitus proculdubio excitatum, aetate jam & familià auctum, & in summa cerebri imbecillitate constitutum ne deseratis, in quam praecipue ob hoc studium, quod totum hominem requirit, incidi, & in quo ἀδοδιδακτος fui, & nullounquam vivo praeceptore usus sum: Quod malum in Italia casus ab alto lethalis plurimum auxit.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
