Latin · Glyconic and Asclepiad couplet
CARMINUM LIBER I., III. ASCENSUS MENTIS IN DEUM.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quo me sanctus amor poli
Ducit, quo rapiunt sidereae faces?
Quae secreta canam? nocens
An Martis iubar? an Mercurium vagum
Saturnive ferociam?
Iucundumne Iovis lumen an aurei
Solis vel Veneris decus?
Seu diversa levis cornua Cynthiae?
Sunt haec docta crepundia:
Sublimes superum mens penetret domos.
Dulci gaudeat icone
Et summae Triados luce refulgeat
Ac caeli ebria nectare,
Ut Maenas stimulis saucia Bacchicis
Non fertur stabili gradu,
Sic sacris titubet semper ab aestibus.
Ne fidat nimium tamen
Aut flammas dubia sollicitet fide:
Divis grata modestia
Ignes subiciat, non tumor improbus.
Quem vana aura superbiae
Tollit, destituit gratia numinis.