Latin
SILVARUM LIBER V., II. VATICINIUM DE TURCA EVERTENDO.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Obscura sunt oracula et vates sacri
Sensus recondunt nubilos,
Quos explicare nemo vel pauci queunt
Sancto docente Spiritu.
Quid ergo mirum, plurima ambigua fide
Nostras Sibyllas dicere,
Vel qui futura siderum aspectu putant
Se posse deprehendere.
Vix natus in cunabulis flebat puer,
Qui Galliae nunc imperat,
Incerta cum vox sparsa divini fuit,
Cui et poetae concinunt:
'Qui clade Thracem sternat, hunc regem fore,
Frangatque lunae cornua.'
Quis crederet, cum foedere annexus diu
Dux Francus esset barbaro,
Uterque conaretur Austriacam domum
Delere totis viribus,
Soli ut potenti sceptra gestarent manu,
Reliqui subessent principes?
Ex parte iam videtur impletum tamen,
Propheta quod praedixerat;
Ventura quid sors moliatur, nos latet:
Necesse plura consequi.
Cum Moschus audax Tartaros caedat, pari
Premit ruina Bistonas.
Hanc Galliae rex Thracibus cladem parit:
Regione fecunda exuit,
In Caesarem arma sumere ubi rupto iubet
Populum infidelem foedere.
Praesagia igitur vera, non mendax furor
Nec falsa vatum somnia.