Latin · Sapphic stanza
SILVARUM LIBER VII., II. EXTREMI IUDICII HORROR.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 12.2
Unproofread scanNot analysed yet
Surge, qui dormis: vocat ad tribunal
Iudicis summi sonitus tubarum,
Ut tuae poenas referas vel aequa
Praemia vitae.
Cuncta censura rigida notantur,
Quae vel egisti vel es elocutus,
Mente vel volvit tenebrosus error,
Maesta vel ira.
Nullus orator miserum tuetur
Nec reo fautor vel amicus haeret;
Nudus assistis velut umbra pallens:
Terror ubique.
Subiacet nostra regione saepe
Causa peiori melior; vel auro
Vincitur praetor vel acuta solvit
Lingua nocentem.
Hic locus nullus precibus vel aeri,
Nullus hic est eloquio diserto
Nec valent leges vel iniqua vafri
Iuris imago.
Iudici sunt omnia nota dudum:
Abditum nullum scelus aut cupido.
Fertur hinc sententia iusta, de qua
Nemo queratur.