# Lyrische Gedichte 2.13

Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte, CARMINUM LIBER II., XIII. MOLES CORPORIS NON IACTANDA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-rettenpacher/lyrische-gedichte/2.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-rettenpacher/lyrische-gedichte/2.13

Ne glorieris, mole quod emines
Ingenti, Adami progenies tumens,
Vastaque praebes intuenti
Prodigium specie tremendum.
Praecelsa virtus forte videbitur,
Natura si quem grandius extulit?
Ne turgide iactes vigorem
Aut valido tua membra succo,
Augusta si vis destituit suo
Ardore mentem corpore conditam:
Praestantior magno gigante
Est elephas meliorque membris.
Quis fortiore robore quam pugil
Notus, Crotoni qui decus addidit?
Quercu retentus fertur alta
Et misero periisse leto,
Gratus ferarum atque alituum cibus.
Cogente morbi vi salit Hercules
Iratus ardentem furore
In rogum et invenit igne mortem.
Fortuna sese viribus haud timet
Opponere audax frangere quemlibet.
Ingens frequenter pondus ipsa
Est sibi deprimiturque moles:
Sic fortitudo se quoque destruit.
Humana vita, heu! prodita saepius
Lactante spe securitatis,
Implet ubi aura secunda vela.
An copia ingens non nocet haec sibi,
Dum mens laborat pauperie gravi?
Qui robore immenso tumescit,
Non proprium veneratur hostem?

---

Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Rettenpacher_lyrica.xml.
