Latin · Alcaic stanza
CARMINUM LIBER II., XIX. NIHIL INFELICIUS EO, CUI NIHIL CONTIGIT ADVERSI.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 2.19
Unproofread scanNot analysed yet
Fortuna blando quem gremio gerit,
Felicitatis lactat et ubere,
Cuius dies semper serenos
Dinumerat niveus lapillus:
Huic triste fatum certius imminet,
Quam sol refulget clarus ab aethere,
Cum nulla nubes obstat aureis
Crinibus et radiis diurnis.
Adversa non sic laedere nos queunt
Quam laeta mentes ludere nescias
Nec sat peritas, quae pericla
Orbe premant miseranda vitae.
Sami tyrannus dicta Polycrates
In morte firmat pendulus e cruce,
Secunda cui spiravit aura
Temporibus senii ac iuventae.
Alternat annis lubrica sors vices,
Miscere paci iurgia pertinax
Infesta: quem numquam petivit,
Aspera sunt metuenda bella.
Tranquillitatem non maris excipit
Plerumque motus? non Aquilonibus
Certat Notus funditque nimbos,
Post placidam vehemens quietem?
Soles calentes tristia quercubus
Silvisque notum fulmina consequi
Ac grandinem plagas nocentes
Arboribus, segeti ciere :
Felicitatem sic nimiam quoque
Aerumna tandem suevit acerbior
Impellere. Hinc cense beatum,
Qui medio cupit ire clivo.