Latin · Alcaic stanza
CARMINUM LIBER II., V. SAECULI IGNAVIA.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum vetustae cedit adoreae
Laus nostra! quantum nobilitas iacet!
Quanta est sacerdotum ruina!
Quis queat enumerare lapsus?
Et corda vanus praecipitat tumor?
Efferre sese prae veteri nova
Consuevit aetas atque avorum
Otia nostra premunt labores?
Exempla virtus prisca quot edidit!
Quae signa magnis, quae statuae viris
Erecta quondam! qui triumphi
Perpetuo celebrantur aevo!
Quam sanctus ardor numinis aut timor
Olim parentum, quod fidei decus?
Scintilla vix orbi remansit
E valido pietatis igne.
Mirantur omnes effigies ducum
Ex aere fusas, marmora principum,
Qui iura sanxerunt remotis
Gentibus: at piget aemulari.
Quis dignus heres aurea imagine?
Quem tanta adornat gloria vel iubar,
Arcu ut triumphali aut corona
Innumeros niteat per annos.
Europa, magnis mentibus otium,
Si vera quaeras, obfuit et Venus:
Dilecta myrtus, spreta laurus
Et Cypriae placuere taedae.
Ignosce dictis: corpora proeliis
Durata quondam vel pede concito
Pulsata tellus vel lupatis
Est agilis sonipes retentus,
Prostratus hostis, moenia diruta.
Nunc ante tersum te speculum locas
Atque arte componis capillos,
Crinibus ut videare crispis.
Auro nitentes indueris togas,
Omnes avorum divitias gerens:
Fumant Sabaeo membra odore
Et caput Assyrio liquore.
Telae Batavum litore ab ultimo,
Colla ut coronent, adveniunt tibi;
Mensae peregrinis abundant
Potibus et procul hinc petitis.
Aestatis ardor frigore vincitur
Undae gelatae: sic bibitur merum.
Cenis superbis dira Colchis
Et Numidae volucres ministrant.
Adfertur oris piscis ab exteris
Et rara ripis ostrea dissitis:
Censetur indignum aut profanum,
Quod propria regione crevit.
Ignava priscis non ita saeculis
Umquam fuisti, cum regerent duces
Deserto aratro, cum ligone
Seposito caperent securim.
Isti per omnes imperium plagas
Austri ad calores a Boreae gelu
Virtute fundarunt potenti
Et valida tenuere dextra.
Haec magnitudo vix memori potest
Iam mente cerni: disperiit vigor
Et barbari invictam tyranni
Diripiunt pedibusque calcant.
Exsurge tandem! Caesareum decus
Antiqua dudum proelia concitet:
De Thracibus tot nunc triumphi
Non veteres renovent honores?