# Lyrische Gedichte 2.7

Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte, CARMINUM LIBER II., VII. MEMORIA SAEPE DOLORUM CAUSA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-rettenpacher/lyrische-gedichte/2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-rettenpacher/lyrische-gedichte/2.7

Expendo vitae dum varias vices,
Duros labores, quis veluti maris
Inter frementes errat undas
Fluctibus exagitata crebris :
Oblivionis tunc animum subit
Dulcis cupido. Taedia nam mihi
Atque icones plures recurrunt,
Quas potius meminisse nolim.
Nobis an olim gloria vel decus
(Tristi et gementi corde revolvimus)
Iniuriae et caedes scelestae
Sanguineique per arva rivi?
Dilapsa dudum non premeret gravi
Aerumna pectus sollicitudine,
Si flumine essent mersa Lethes
Omnia diriperentve venti,
Quae damna, clades quas tulimus prius.
Tranquilla solum et laeta ubi lux micat,
Dulce est recordari laborum;
Rara sed haec pelago furenti:
At saepe maeror fit breve gaudium.
O mente noxas commemorem meas
Posthac dolenti et dona, caelum
Quae tribuit nimium frequenter,
Culpam ut nocentem pectoris amputem.
Laudem perennem iustitiam dei:
Sic gratia nisus potenti
Sedibus accipiar beatis.

---

Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Rettenpacher_lyrica.xml.
