# Lyrische Gedichte 3.1

Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte, CARMINUM LIBER III., I. AD NEARCHUM: LAUDANDIS HEROIBUS SE IMPAREM ESSE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-rettenpacher/lyrische-gedichte/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-rettenpacher/lyrische-gedichte/3.1

Heroas olim tollere laudibus,
Qui dira stravere agmina Bistonum
Et barbaris praedas ab oris
Magnanimo retulere nisu,
Certata forti proelia dextera,
Urbes receptas, ignibus oppida
Deleta, clades et triumphos
Pulchra animum subiit cupido.
At sicut ales, quem senium premit,
Pennis citatis vix petit ardua
Aut aeris campos apertos,
Verum humili liquida arva gyro:
Sic Musa celso culmine me abstinet,
Ne forte lapsu praecipiti ruam
Et crura frangam; sed modestos
Carminibus celebrare mores
Sacrasque taedas dicere praecipit,
Quis iuncta sponso virgo tenerrima,
Plectro minore: dulciorem
Sic citharae strepitum futurum.
Parere iussis Melpomenes iuvat,
Castos amores ludere barbito,
Quis numen arsit, quis beati
Sunt animi super astra rapti.
Concepit aetas fervida sanguine
Frigensque canis crinibus has faces:
Hoc igne flagravere blandae
Cum niveis pueris puellae.
'O sponse' clamant 'suavior omnibus,
Quae terra spondet lubrica, gaudiis:
His quando deduces tenebris?
Quando tuo satiabis ore?
Icta a calenti corda cupidine
Tandem sereno lumine respice.
At ne recorderis vetustae
Labis, atrox procul absit error.'
Cantare flammas sic lubet entheas,
Sic lacrimantis prodere pectoris
Sanctum furorem, sic gementis
Sollicitos animi dolores.
Verum Nearchum non deceat meum,
Pulsare terram ter pede vel lyra
Exponere insignes triumphos
Martis et ambiguos tumultus?
Tu bella contra Sithoniam manu
Pugnata forti concine, tu ducum
Illustre robur, tu ore narra
Pindarico celeres cohortes.
Mens apta non est nec lituo aut tubae
Nec nostra saevis plectra caloribus:
Tantum ardeamus flamma Olympi:
Hos animare licebit ignes.

---

Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Rettenpacher_lyrica.xml.
