Latin · Asclepiad stanza, two Asclepiads, a Pherecratean and a Glyconic
CARMINUM LIBER III., XIII. ANTIQUA AETAS ET NOVA.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 3.13
Unproofread scanNot analysed yet
Antiqui celebras tempora saeculi
Et priscos atavos laudibus evehis:
Nostri taedia mores
Et sermo pariunt tibi.
Si spernat veterem quis sapientiam,
Huic mecum quoque sint tristia iurgia,
Numquam foedera pacis,
Vates cum relego novos.
Dircaeis quid enim dulcius est modis
Aut quid Maeonio carmine gratius?
Aequat facta vetustas
Heroum et paribus canit
Exacte numeris. Quis citharam ferit
Nunc plectro simili? vel fidibus sonat?
Duri proelia Martis
Quis digne memorat lyra?
Aetas nostra solo sed tamen haud iacet
Effeto, sterili languet et otio:
Est virtutis imago et
Magni gloria nominis.
Quis mystas Themidis, quis numeret Iovis?
Quis nymphas teneras, virgineos choros?
Non atrocia bella
Desunt nec validus vigor.
Ast alget probitas et Cypridis calent
Nostri anni facibus. Non eadem fuit
Priscae flamma iuventae?
Tantum saecula respice.