Latin · Glyconic and Asclepiad couplet
CARMINUM LIBER III., XIX. SIDERA ASCENSU DIFFICILIA.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 3.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quo vecordia lubrica
Mortales miseros, quo furor abripit?
Quaerunt sidereas domos
Et caeli nitidis sedibus ambiunt
Post vitam recipi brevem.
Sed tristem ex animis nemo cupidinem,
Nemo iram atque odii minas
Evellit: vitium pectore pertinax
Haeret nec facili lues
Conatu dubiis migrat ab aedibus.
Quod commissum hodie doles
Expungisque scelus, cras iterum redit
Et vires sociat sibi
Maiores Stygii principis artibus.
Nullus finis amoribus
Nec foedis Veneris cum puero iocis.
Sicut flamma voracior
Vertit cum solidis moenia turribus,
Orbem diva potens Cypri
Sic totum fatuis concremat ignibus.
At stellis tamen inseri
Mortales cupiunt post Paphias faces?
Nil hic, credite, sordidum
Aut sparsum maculis excipitur. Poli
Haec lex scripta penatibus:
Sint mentes niveae, corpora candida;
Naevus noxius aspici,
Naevus sideribus dedecus exulet.
Crimen perfidiae vagum
Regum magnanimis perstrepit atriis,
Molitur regionibus
Multis exitium, vendit et oppida:
Et tandem aetheriis plagis
Se fulgere putat proditor impius?
Non sic tendimus ad deum,
Non sic perpetuis astra rotatibus
Dilabentia prendimus,
Ni sit mens gelida candidior nive.