Latin · Glyconic and Asclepiad couplet
CARMINUM LIBER III., XXIV. LAUS NOBILIS VIRGINIS ET MONITUM.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 3.24
Unproofread scanNot analysed yet
Qua te laude feram, quibus
Exornem titulis, blanda Philoclea?
Non dicam roseas genas,
Non dulces oculos, lucida sidera,
Qui, sicut sine nubibus
Nostros caelum animos allicit et rapit,
Sic mentes etiam trahunt,
Non horrore feri nec dubio metu.
Non frontis placidum decus,
Non crines celebro, vincula cordium,
Quis me non temere alligas,
Iam captum laqueis nobilioribus.
Hi sunt rara modestia,
Sunt caelestis amor laetaque castitas,
Sunt constans pietas, fides,
Nulla audita sono iurgia tetrico.
Felix, cui similis tui
Stellis contigerit nympha faventibus!
Cunctis sorte beatior
Censebit niveis tempora calculis.
Verum ne properes nimis,
O virgo, ambiguos nec thalamos petas.
Nam quas delicias putas,
Cedunt in lacrimas ac gemitus truces.
Ingens nobilitas tua
Ac praestans species oris et inclita
Virtus quo pretio nitent?
Quis dignus tenera sponsus erit manu?
Si rem dispicias probe
Nec fallax animum ducat opinio
Aut caecus stimulet furor,
Spernes coniugii tristia vincula:
Caelo libera servies.
Sic vitam tacito transigere otio
Nullis fracta laboribus
Et summo poteris numine perfrui,
Sic nec ventris onus grave
Nec partus metues saeva pericula.
Ut castus pudor amicat!
Ut gratis radiant lilia odoribus!
Sed non dura necessitas
Te cogat, potius virgineum iubar
Et sanctus rapiat calor,
Vestis perpetuum ut sit tibi candida:
Nam nullum obsequium placet,
Quod non arbitrio prodit ab optimo.