Latin · Alcaic stanza
CARMINUM LIBER III., XXVI. AD FERNANDUM: HUMANITATIS IURA SERVANDA.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 3.26
Unproofread scanNot analysed yet
Humanitatis spernere ne velis,
Fernande, leges: pauper opem tuam
Si forsan imploret, negare
Auxilium scelus esse ducas.
Numquam superbo reicias preces
Vultu timendus, quas miser obtulit.
Praebe benigna, cum licebit,
Dona manu vel amica verba,
Si munus absit. Consilio iuva
Quemvis fideli, nil cuiquam exprobra,
Solare maestos et gementum
Nubila solve serenus ore.
Sic astra scandit non piger Hercules,
Monstris quod orbem sontibus et feris
Purgaverit, quod regna pulsis
Libera reddiderit tyrannis.
Qui fata rerum temperat arbiter,
Qui sede summa prospicit omnia,
Hic supplicum miti querelas
Aure capit niveaque fronte.
Nemo recedat limine tristior,
Non horror ullum turbidus effuget:
Non voce clamorem ciebis,
Ut trepido Polyphemus antro.
Humanitatis tendimus ad deum
Aura secunda, proximus hic gradus
Ad nomen immortale: fama
Perpetuo celebrat triumpho.