Latin · Glyconic and Asclepiad couplet
CARMINUM LIBER III., XXVIII. AD PISONEM: CONTEMPTUS HONORUM ET AMORUM.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 3.28
Unproofread scanNot analysed yet
Cur, Piso, caput erigis,
Quis vanis tumidum lactat honoribus?
An rumor populi levis
Aut te magnanimi gratia principis?
An nymphae tenerae calor,
Quae captum retinet mollibus osculis?
Tristem pone ferociam,
Inflatos nimium contrahe spiritus.
Numquam tuta potentia
Non vi nixa sua. Saecula prospice,
Elapsos revoca dies
Et verum facili percipies via.
Seianum, Ablavium vides,
Aulae Caesareae maxima nomina?
Ambo culminibus ruunt
Summis praecipites et proprio imbuunt
Turres sanguine regias:
Et posthac ducibus fidere quis velit?
At constantior est favor,
Quem plebs ridiculis plausibus indicat.
Vah! sunt somnia inania.
Vulgus mobilior fluctibus Adriae:
Odit, quem coluit prius,
Et mox destituit, quem cupide extulit.
Quid spondent roseae genae?
Aut quid frontis ebur? quid teretes manus?
Te blandis laqueis trahunt
Et duro miserum fune revinciunt.
Ast incerta tamen fides,
Verbis nec libeat credere virginis.
Falli saepe necessitas,
Verum turpe probrum femineo a grege.
Ergo mitte superbiam
Et vita sapiens lubrica culmina.
Quid lapsurus adis iuga
Et tradis dubiis corda furoribus?
Tutum valle resistere,
Non celsos apices scandere montium.
Pulchrum mens sine crimine,
Foedum se fatuis prodere amoribus.