# Lyrische Gedichte 3.4

Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte, CARMINUM LIBER III., IV. AD TRIBENNIUM: IUVENTUS PRAECEPS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-rettenpacher/lyrische-gedichte/3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-rettenpacher/lyrische-gedichte/3.4

Matura nondum consiliis tua
Aetas, Tribenni, rebus et arduis
Diiudicandis, quae reposcunt
Mente gravi atque animo senatum.
Motu iuventus praecipiti calet
Ac lubrico igni saepe cupidinis,
Ne vera cernat vel ministret
Auxilium patriae ruenti.
Tantum libido ducit et intimas
Venas perurit proelia pertinax
Miscere et insanire clade,
Ut vacuas locupletet aedes,
Caesi vel hostis sculpat adoream
Scuto recenti, perpetuum decus
Stirpis vetustae, quam cadentem
Nomine nobiliore fulcit.
Non stulta proles hoc Solymis docet
Regis periti, provida qui senum
Mandata sprevit, sed procaci
Arbitrio iuvenum revinctus
Maiore regni parte luit nefas
A se revulsi? Sanguinis an tamen
Nil fervor ausit? tela vibret,
Consilium patribus relinquat.
Ut lege constant omnia siderum,
Sic apta caelum munera cuilibet
Assignat aetati. Recepta
An liceat temerare iura?

---

Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Rettenpacher_lyrica.xml.
