Latin
EPODON LIBER., IX. NOBILITAS IGNOBILIS.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 5.9
Unproofread scanNot analysed yet
Superbe Fronto, odisse me stirpem tuam
Calumniaris improbe.
Illustre sum aversatus haud umquam genus
Vel magna patrum nomina,
Virtute qui vera intulerunt hoc suis
Penatibus primi decus.
Solum nepotum triste damnavi nefas,
Opprobria atque iniurias,
Astraea quis invisa nec placuit Themis,
Contempta iura patriae:
Quocumque possunt, colligunt nummos modo,
Opibusque cives eximunt.
Migrare veteri cogitur senex domo
Cum liberis et coniuge.
Iustitia nec clementia inveniunt locum
In corde recti nescio,
Aut neglegente, nullus ubi lucri est odor.
Huc opera spectant omnia.
Quid tamen? avarae sufficit menti nihil,
Aurum Indiae licet adiluat:
Nam saepe quidquid una corradit manus,
Dispergit altera prodige.
Dum vestibus superbit et fastu tumet,
Turres vetustas excitat
Et iungit antiquis novas, turbas ciet
Et militum saevit globo:
Non pauperum miseretur aut inopum preces
Dirum furorem mitigant.
Non oderim istam generis humani luem,
Nobile parentum dedecus?