Latin · Glyconic and Asclepiad couplet
SILVARUM LIBER I., III. AVARITIAE LABES.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 6.3
Unproofread scanNot analysed yet
Mortales sitis impia
Auri quo rapit et cura pecuniae?
Foedum vendere patriam,
Uxorem propriam tradere adulteris,
Servos reddere liberos,
Aras destruere et christiadum domos
Regi addicere barbaro:
Argenti nitor haec omnia perpetrat.
Non audita prioribus
Nostris temporibus conspicimus mala,
Quae diri rabies ducis
Designat, dum aperit clavibus aureis
Firmis oppida moenibus
Atque arces validas hoc quatit ariete.
Sternuntur subito solo,
Quae non debuerant cedere machinis.
Quid non tentat avara vel
Invadit manus, ut ferrea turgeat
Fallaci arca pecunia?
Effrenata ruit per vetitum nefas,
Per fraudes, scelera et dolos.
Sed cum nigra fores mors pede fregerit,
An quisquam auxilium feret?
Artus indomita cuspide proteret:
Te nudum et pavidum rate
Parva nauta vehet per tacitum lacum.
Mox crudelibus incita
Flagris Tisiphone percutiet latus;
Adfliget misera fame,
Quem numquam poterant exsatiare opes:
Heredes avidi interim
Nummos diripient immemores tui.