# Lyrische Gedichte 6.4

Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte, SILVARUM LIBER I., IV. PULCHRITUDINIS DAMNA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-rettenpacher/lyrische-gedichte/6.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-rettenpacher/lyrische-gedichte/6.4

Quanta paris nobis incendia, pulchritudo fallax!
Quae tela spargis, quos cies tumultus?
Mentibus excutitur pax candida, concitantur undae
Et horridae circum fremunt procellae.
Triste iugum misero collo sedet ac necessitate
Constricta plorant membra servitutem.
Ambiguos oculos dum fascinat error atque vultum
Mire figurant gratiae decentes,
Inde animus capitur nexu. Neque dura imago fibris
Impressa cedit, vincula ut resolvat.
Spicula vibrat amor de corpore blando et in favillas
Convertit omnes, igne dum ferocit.
Sideribus tamen aequatur furor et micant ocelli,
Ut astra summa, ut Phoebus et Diana.
Lilia candescunt, fragrat rosa, fronte ebur renidet
Decusque membris omnibus relucet.
Ludicra sunt vatum mendacia, vana laus amantum:
Est nulla terris vera pulchritudo.
Falsa trahit species, ludit color: umbra blandienti
Nos ore ducit fuco et arte parta.
Gratior est animus quam corpora: rector hunc deorum
A sede celsa misit atque Olympo.
Muneribus variis comptum excole, pulchrior venusto
Ut Nireo dicaris ac Lacaena.

---

Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Rettenpacher_lyrica.xml.
