# Lyrische Gedichte 7.5

Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte, SILVARUM LIBER II., V. AD CRISPUM: MORES SUPERBOS PHILOSOPHO NON CONVENIRE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-rettenpacher/lyrische-gedichte/7.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-rettenpacher/lyrische-gedichte/7.5

Blandiris amens et nimium tui
Fisus superbis dotibus ingeni:
Depone fastum, contumaci
Nec placeas tibi fronte, Crispe.
Caliginosa nube tegit deus,
Arcana rerum; mitte ferociam:
Occulta naturae latentis
Nemo proba sine mente discit.
Scrutaris ardens ignea sidera
Ac Cynthia ingens qua niteant face
Ventisve lunave intumescens
Indomito fremat aequor aestu?
Quae causa, celsae praecipites ruunt
Cum strage turres? abditus an Notus
Commota fundamenta vertit,
An crepitans ruit imber arces?
Et cur cometes sanguinea rubet
Virga timendus? quid gemini polo
Soles minantur? cum benigna
Stella Iovis, Veneris quod astrum?
Atque unde rerum tot variat vices
Natura mater? degenerat suo
Proles parente et fulmen altas
Concutit immodicasque quercus?
Haec, Crispe, frustra quaeris et anxio
Sudore pectus discrucias miser,
Oblitus armorum et severo
Sollicitos animi tumultus
Arcere freno nescius. Abditas
Quid scire causas? Sume modestiam,
Absterge rugas tristis oris
Et faciles sine labe mores
Assuesce tandem. Vana scientia,
Iucunditatis ni sale condias:
Urbanitatis temperentur
Legibus asperiora Stoae.

---

Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Rettenpacher_lyrica.xml.
