Latin · Asclepiad stanza, two Asclepiads, a Pherecratean and a Glyconic
SILVARUM LIBER III., VII. VIRTUS SOLA PERDURAT.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 8.7
Unproofread scanNot analysed yet
Ostro frons Tyrio quae rubet et rosae
Oris purpureae, quas amor aestimat,
Moles saxea, celsa
Quae se ad sidera surrigit,
Non me pelliciunt, ut Tiberim petam.
Sarranum spolium pallida mors rapit;
Florem sera venustum
Aetas debilitat gelu.
Cursus continuus temporis inciti
Diffringit lapides, marmora deicit;
Pulvis, fumus et umbra,
Hic quidquid nitidum eminet.
Virtutis thronus est solum adamantinus:
Lux nec deliquium nec tenebras timet.
Illic mens mea fixa,
Regnare hanc ubi videro.
Heroas validos laudibus hine fero,
Qui fregere trucis cornua Cynthiae,
Thracis regna tyranni
Prostravere alacri manu.
Vel doctos celebro, magna scientia
Quos vulgo eximit et tollit ad aethera
Seu facundia Tulli,
Vatum aut sollicitat decus.
Terrenae sophiae sive volumina
Naturaeque libet discutere abdita,
Qua stella ingruat imber,
Quo vento tumeat mare,
Caelestes animi non saturi tamen
Istis sunt studiis, plura recogitant:
Enituntur in altum
Et tendunt ad originem.
Ad summi radios luminis advolant,
Unum in lampadibus perspiciunt tribus
Ignem, flumine iunctos
Tres rivos paribus vadis.
Elias veluti curribus igneis
Rapti sidereis sedibus ambulant:
Terris pallia linquunt
Crebris nota tumultibus.