Latin
Amico Lectori.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 2
Unproofread scanNot analysed yet
DRamata mea, quae diversis in theatris spectanda exhibui, tibi legenda propono: non tam placendi fiducia, cum multum illis gratiae decedere nccesse sit, quod et viva voce, et Musicis modis, adeoque anima scenarum, destituantur; quam amicorum voluntati obsequendi studio. Nec miraberis, quod antiquorum rigidas leges et severa praecepta scrupulosa diligentia non ubique observaverim: plura enim frequenter oculis, quam auribus danda, ne taedium aut nauseam fastidiosi spectatores conicpiant. Hinc etiam rerum et personarum maior varietas; nec tenuiores admittere dedignatus sum, quia vix quidquam agi potest, ubi non admisceantur; viles tamen exclusi, ne materiae gravitatem desererent: licet longe alia sit ratio in ludicris argumentis, et minoris momenti fabulis. Ceterum operam dedi, ne obscurus essem, maluique historico saepe sermone, quam tragico et nimium sublimi uti; quamvis manimi faciam, qui hoc dicendi genere sua monumenta immortalitati consecrarunt. Quidquid erit, pro tuo candore, Amice Lector, boni consules, et plura, si Superis visum, ame exspectabis.