Latin
INELUCTABILIS VIS FATORUM. SEU ATYS Croesi Lydorum Regis Filius, ab infelici, ACTUS I., SCENA III.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 2.4.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
PErplexa res est. fata superari haud quevat.
Supetum porestas arte flecti non potest
Technisque nostris. lege quod fixum Iovis,
Mortalium etsi plurimum insudet labor,
Prohibere nescit, potius ignorans iuvat.
Pact. Sint certa quamvis fata, nec tolli sinat,
Qui torquet orbes siderum, terras regit,
Prudenti tamen verterein melius solet.
Nam cur futura saepe praemonstrat Deus,
Aut cur minatur, lege si stare omnia
Rata videntur? Principi a ferro grave
Discnmen immmere praesagit polus,
Nempe ut cavere discat, et timeat sibi.
Can. Non tempus istud poscit, ut fatum explices;
Instans periclum quomodo averti queat,
Rex xcire cupit. haec summa mandati fuit.
Aly. Procul amovendum censeo feirum, procul
Hastas et enses, spicula, atave arma omnia.
Mel. Non displicet sententia, hac forsan via
Effugere plagam poterits ac mortis minas.
Gyg. Si monita Divum rumpere ac fatum licet,
Vitare ferrum, principis sola est salus.
Can. Consulere, nostrum, debirtum Diti caput
Servare, caeli. tela praevertat fuga.
Pact. Cavere iuvenem oportet, ut vivat diu.
Onsilia regi perfer, et suade Meles,
Seponat arma, ne decus regni occidat.
Mel. Vix meliusipsa consulere Pallas queat.
Chrys. Qui vos labores? cura quae mentem premit?
Decreta formidatis, ac iram Iovis?
Animum oculosque huc vertite arbitrio meo
Caelum, astra, stellae subiacent: regem poli
Vocant periti. Munus assigno suum,
Quicumque adorant, et genu inflexo colunt.
Huc fata puer, ut apta depromam omnibus.
Phil. Mora nulla. Pact. Quae fortuna nobis? quid tua
Promittit ars? Chrys. Iam sidera inspicio, et manus,
Vultumque Sors ambigua; ridet, mox gemit.
Aly. Hoc imperitum vulgus, hoc pueri sciunt.
Pact Incerta narras. Chrys Interim hunc ensem cape.
Pact. Quid arma nobis? Chrys. Militum te rex ducem
Hodie iubebit. Pact. Prospera haec sors. Chrys. non diu
Favebit. Pact o fraudum artifex, tanto viro
Illudere ausis? Chry. Vera dico. Pact. Non iuvat
Audire plura. abito, quo mandat furor,
Et mens profana. Cand Principi sed quid meo?
Non ille ducet copias? Chrys. Sponsam domum.
Cand. Quid inde? Chrys. Plura prohibet effati polus.
Gyg. Insanus iste siderum sibi dum arrogat
Scientiam, omnes decipit. Chry. Novi omnium,
Si credere lubet, fata. Te leporem fuga
Ostendit, aprum te oris immanis fragor.
Astuta vulpem te indicat fraus, ac dolus.
Aly. I vincla miles imice, et dura grava
Pedes catena. Chrys. Abite sine ferro hbet,
Non vos morabor. Veritas mecum ambulat.
Aly. Mendacium comitatur, et monstrat viam.
Gyg. Ridenda potius hominis ostentatio,
Quam punieda. crescit ex poena furor,
Sumitque vires maximas audax caor.
Aly. Audire qui contemmt, et vates fugit,
Sapientior solone sapientissimo.