Latin
INELUCTABILIS VIS FATORUM. SEU ATYS Croesi Lydorum Regis Filius, ab infelici, ACTUS II., SCENA IV.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 2.5.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
REx magne, supplex genibus advolvor tuis,
Ut expiari liceat. eiectus domo
Miser paterna, manibus impuris vagus
Oberro et exul, rebus exutus meis.
Sum clade pressus maxima. mitis fidem
Imploro regis, ut hospitem afflictum iuvet.
Croe. Quae regio nutriit? qui parentes? quod genus?
Ad. Est Phrygia patria, Gordius nobis parens.
Crae. Amica gens, amicus est genitor tuus.
Quae culpa commissa, expiari quod petas?
Adr. Fratrem interemi, pro Dii! imprudens meum.
Crae. Est dira clades quo tamen casu accidit?
Adr. Nostras solemus singulis annis Phryges
Lostrare turmas. spiculum miles frequens
Emittit arcu; qui propius metam ferit,
Donatur auro. Dum manu nervum attraho,
Telumque libro, frater infelix meo
Occurrit ictu; debito ubi cessit loco,
Mediusque militem inter et metam stetit.
Arundo adacta viribus magnis ruit,
Et molle figit guttur: ad terram cadit
Heu! iuvenis insons, et suo late imbuit
Cruore campum. Clamor exoritur virum,
Luctusque castris. Dum cito propero gradu,
Et posco veniam, luridus pallor subit
Et vultum et ora: membra solvuntur gelu:
Vita fugit Irruo, lacrimis corpus rigo,
Mucrone tento pectus, et nudo latus;
Vetuere amici Frater ah! caesus iacet.
Crae. Confide iuvenis Amicus ad amicos venis.
Incole penates regios: Craesus sinu
Ut filium fovebit. aequo animo feras
Hanc calamitatem moneo: levior sic erit
Maeror dolorque. corrigere quidquid nefas,
Patientia superatur, et constantia.
Adr. Amplectoranimum regis, et iussa exlequor.