# Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 2.5.5.2

Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata, INELUCTABILIS VIS FATORUM. SEU ATYS Croesi Lydorum Regis Filius, ab infelici, ACTUS II., SCENA V.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-rettenpacher/selecta-dramata-diversis-temporibus-conscripta-et-in-scena-recitata/2.5.5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-rettenpacher/selecta-dramata-diversis-temporibus-conscripta-et-in-scena-recitata/2.5.5.2

ALcaeum adesse cerno. quid princeps iubet?
In castra non venturus est hodie ad suos?
Alc. Abire festinabat, ast urbe egredi
Rex vetuit, esse, scire quod natum velit.
Differre placuit pugnam in adventum suum,
Omnia paremus interim. Hipp. Veniat modo,
Calet iuventus, et suas certamine
Probare vires Principi quivis cupit.
Cleo. Favore prosequetur audaces viros,
Et digna tribuet praemia. Arg. Ut fortem excitet
Magnos ad ausus militem; exemplo metum
Adimat inerti. Cleo. Augere concertatio,
Frequensque pugna robur et viret solet.
Chrys. Accinctus ense, casside obductus caput,
Clypeoque et hasta tutus, egregium virum
In castra, quid dubitatis? advoluo. Bro. Tibi
Haec arma quis largitus? haec cassis meo
Sublata et hausta principi: novi satis.
Hipp. Furem tenemus. Arg. Rapite. praecelsa trabe
Suspende miles. Chrys. fune frangatur gula?
Hipp. Aliena cur arma induis? Chry. Dicam, obsecro,
Ut gesta res est. cum innocens. Hipp. narra, audiam.
Chrys. Craesus cubili principis tela omnia,
Ferrumque et arma iussit efferri. in meos
Hinc ista prompsi usus. Acl Quid istud? quid rei?
Cleo. An vera memoras? Chrys. Vera, per caeli faces,.
Hipp. Dimitte? miles. Brot. Causla quae tanti mali
Chrys. Rex fata metuit impia, atque iram Iovis.
Arg. Quis imperabit copiis iuvenis vice?
Chrys. Praefectus armis Pactyas veniet brevi
In castra fastu tumidus, et spirans minas.
Brot. Nos ille ducat, aulicos inter greges
Qui semper haesit, virginum assuetus choro?
Alc. Cui castra rex commendat, indignum autumas?
Hipp. Qui Martis haud expertus est unquam aleam,
Nutritus umbra, Veneris eductus sinu:
Huic pareamus, hic regat fortes viros?
Cleo. Imperia sculpunt regis e trunco ducem.
Arg. Imbelle pectus! sic erit ludibrio
Armata virtus? Alc. Pactyas ducet tamen.
Brot. Adiuro vos per arma Martis, per ducis
Nostri salutem, nullus Eunucho aulico
Parere suescat. Protinus tradam neci,
Mandata quisquis spreverit. Alc quo te impetus?
Iram verere regis Hipp. audaci pede,
Brotophage, perge: miles est fidus tibi.
Arg. Prona est voluntas. Principi obstricti sumus,
Non Pactyae. Brot. Stringantur enses, si fides
Est firma vobis. Arg. Imperator Atys meus,
Non alius. Cleo. Ast imperia negligere est grave.
Brot. Quocumque sors caura, ductorem haud colam.
Alc. Nil monita prosunt: arma corripiet furor.
Reprimet tumultum regis adspectus sui.

---

Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Rettenpacher_dramata.xml.
