# Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 2.6.2.2.43-68

Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata, INELUCTABILIS VIS FATORUM. SEU ATYS Croesi Lydorum Regis Filius, ab infelici, ACTUS III., SCENA II., lines 2.6.2.2.43-2.6.2.2.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-rettenpacher/selecta-dramata-diversis-temporibus-conscripta-et-in-scena-recitata/2.6.2.2.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-rettenpacher/selecta-dramata-diversis-temporibus-conscripta-et-in-scena-recitata/2.6.2.2.43

Cleo Aeterna faxint numina, et sanctus puer!
Cass. Quod nomen autem? Cleo. Adras: Adras. Cass. teneo lupum.
Adrastus est. Cle. ah! languida in terram cado.
Chrys. Attolle membra: frigida spargas caput,
Et ora. Cass. Sola non queo, nec opem fero.
Gorguna sed enim commodum et sponsus venit.
Gor. An sponsus iste? Cass. credidi semper tuum.
Gor. Quae principi desponsa, privatos thoros
Non ambit. cass. hoc novum mihi. at quaeso, iuva,
Chorebe. Chor. Quid mali accidit? dextram tene,
Ego sinistram. Cass. tolle vultus, et tuo
Te redde amanti. Chor. Quid moras segnis trahis?
Cleo. quis motruam ad vitam vocat? Chor. Adrastus iubet
Vivere Cleonymam. Cleo Pristinus surgit vigor,
Animiquerobur. vivere Adrastus iubet.
O blanda vox! o dulce Ienimen mali!
Invisam amantem. regias aedes petam.
Cor. Merevocat idem principis in aulam calor.
Cleo Gorguna nubet? Gor. fata sic urgent mea.
Cleo. O laeta sors! Gor. Celerare sed greslum iuvet.
Cleo. Sequor volantem. Chor. noster interealabor,
Ridere fatuas, ludere amentes. Cass. Placet.
Chrys. O spes amantum credula! o mendax furor!
Sic feminarum arcana penetravi omnia.
Aulam petamus: plura tum daemon meus
Secreta pandet. Utar hac techna lubens.

---

Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Rettenpacher_dramata.xml.
